Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho,
- "Vultisne eamus visere?" alius, "Censco;
- Eamus: due nos, sodes." Imus; venimus;
- Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres,
- Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem.
- Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida,
- Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni
- In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.
- Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo,
- "Satis," inquit, "scita est:" noster vero—
- Iam scio:
- Amare coepit.
- Scin quam? Quo evadat vide.
- Postridie ad anum recta pergit: obsecrat
- Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;
- Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,
- Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit,
- Lege id licere facere; sin aliter, negat.
- Noster quid ageret nescire; et illam ducere
- Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
- Non, si redisset, ei pater veniam daret?
- Ille indotatam virginem atque ignobilem