Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est.
- Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito.
- Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.
- Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi:
- Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat.
- At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho,
- Singulatim qualis ego in hunc fuerim?
- Novi aeque omnia
- Tecum.
- Meritone hoc meo videtur factum?
- Minime gentium;
- Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest,
- Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius?
- Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.
- Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi.
- Quid est?
- Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli;
- Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit.
- Hem, quid ais?