Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui.
- Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae
- Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?
- Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego;
- Sed ea quin sit ignoscenda.
- Verba fiunt mortuo.
- Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo.
- Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam
- Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit.
- Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.
- Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.
- Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier.
- Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem?
- Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.
- An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho?
- Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore?