Phormio
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Homo adolescens si habet unam amicam, tu uxores duas?
- Nihil pudere! Quo ore illum obiurgabis? responde mihi.
- Faciet ut voles.
- Immo, ut meam iam scias sententiam,
- Neque ego ignosco neque promitto quicquam; neque respondeo,
- Prius quam gnatum video: eius iudicio permitto omnia;
- Quod is iubebit, faciam.
- Mulier sapiens es, Nausistrata.
- Satin tibi est Chreme?
- Immo vero pulchre discedo et probe,
- Et praeter spem.
- Tu tuum nomen die quod est.
- Mihin? Phormio:
- Vestrae familiae hercle amicus, et tuo summus Phaedriae.
- Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae voles
- Faciamque et dicam.
- Benigne dicis.
- Pol meritum est tuum.
- Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,
- Et quod tuo viro oculi doleant?
- Cupio.
- Me ad coenam voca.
- Pol vero voco.
- Eamus intro hinc.
- Fiat: sed ubi est Phaedria,
- Iudex noster?