Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Me repperisse, quo modo adolescentulus
- Meretricum ingenia et mores posset noscere;
- Mature ut quum cognorit perpetuo oderit.
- Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius;
- Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:
- Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt.
- Harum videre illuviem, sordes, inopiam;
- Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi;
- Quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent;
- Nosse omnia haec salus est adolescentulis.
- Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,
- Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris.
- Proh Deum fidem, facinus foedum! O infelicem adolescentulum!
- O scelestum Parmenonem qui istum huc adduxit!
- Quid est?
- Miseret me: itaque ut ne viderem misera huc effigi foras
- Quae futura exempla dicunt in eum indigna.
- O Iupiter,
- Quae illaec turba est? numnam ego perii? Adibo. Quid istuc Pythias?
- Quid ais? in quem exempla fient?
- Rogitas audacissime?
- Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adolescentulum,
- Dum studes dare verba nobis.