Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quidnam qui referam illi sacrilego gratiam
- Qui hunc supposuit nobis?
- Move vero ocius
- Te nutrix.
- Moveo.
- Video; sed nihil promoves.
- Iamne ostendisti signa nutrici?
- Omnia.
- Amabo quid ait? cognoscitne?
- Ac memoriter.
- Bene edepol narras; nam illi faveo virgini.
- Ite intro: iamdudum hera vos exspectat domi.
- Virum bonum eccum Parmenonem incedere
- Video. Vide ut otiosus it si Dis placet.
- Spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
- Ibo intro de cognitione ut certum sciam:
- Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.
PARMENO. PYHIAS.Pa.
- Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
- Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem,
- Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
- Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum et
- Carissimum, ab meretrice avara virginem
- Quam amabat eam confeci sine molestia,
- Sine surtu, sine dispendio; tum hoc alterum,
- Id vero est quod ego mihi puto palmarium