Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Dicam. Virginem istam Thaidi quae hodie dono data est
  2. Scis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem?
Pa.
  1. Nescio.
Py.
  1. Atqui sic inventa est: eam iste vitiavit miser.
  2. Ille ubi id rescivit factum, frater violentissimus —
Pa.
  1. Quidnam fecit?
Py.
  1. colligavit primum eum miseris modis.
Pa.
  1. Colligavit?
Py.
  1. Atque equidem orante ut ne id faceret Thaide.
Pa.
  1. Quid ais?
Py.
  1. Nunc minatur porro sese id quod moechis solet;
  2. Quod ego numquam vidi fieri, neque velim.
Pa.
  1. Qua audacia
  2. Tantum facinus audet?
Py.
  1. Quid ita tantum?
Pa.
  1. An non tibi hoc maximum est?
  2. Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
  3. Prehendi quemquam?
Py.
  1. Nescio.
Pa.
  1. At ne hoc nesciatis, Pythias,
  2. Dico, edico vobis, nostrum esse illum herilem filium.
Py.
  1. Hem
  2. Obsecro, an is est?
Pa.
  1. Ne quam in illum Thais vim fieri sinat.
  2. Atque adeo autem cur non egomet intro eo?
Py.
  1. Vide, Parmeno,
  2. Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant,
  3. Quicquid factum est a te esse ortum.
Pa.
  1. Quid igitur faciam miser?
  2. Quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
  3. Dicam huic, an non? dicam hercle, etsi mihi magnum malum
  4. Scio paratum; sed necesse est huic ut subveniat.
Py.
  1. Sapis.
  2. Ego abeo intro: tu isti narra omnem rem ordine ut factum siet.