Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Si vis, iam frater ipse hic aderit virginis:
  2. Nutricem arcessitum it quae illam aluit parvulam.
  3. In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea.
Ch.
  1. Ego vero maneo.
Th.
  1. Vin interea, dum is venit,
  2. Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?
Ch.
  1. Immo percupio.
Py.
  1. Quam tu rem actura obsecro es?
Th.
  1. Nam quid ita?
Py.
  1. Rogitas? hunc tu in aedes cogitas
  2. Recipere posthac?
Th.
  1. Cur non?
Py.
  1. Crede hoc meae fidei;
  2. Dabit hic aliquam pugnam denuo.
Th.
  1. Au tace obsecro.
Py.
  1. Parum perspexisse eius videre audaciam.
Ch.
  1. Non faciam, Pythias.
Py.
  1. Non pol credo, Chaerea,
  2. Nisi si commissum non erit.
Ch.
  1. Quin Pythias,
  2. Tu me servato.
Py.
  1. Neque pol servandum tibi
  2. Quicquam dare ausim, neque te servare: apage te.
Th.
  1. Adest optime ipse frater.
Ch.
  1. Perii hercle: obsecro,
  2. Abeamus intro Thais: nolo me in via
  3. Cum hac veste videat.
Th.
  1. Quamobrem tandem? an quia pudet?
Ch.
  1. Id ipsum.
Py.
  1. Id ipsum? Virgo vero.
Th.
  1. I prae; sequor.
  2. Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.
PYTHIAS. CHREMES. SOPHRONA.
Py.
  1. Quid? quid venire in mentem nunc possit mihi?