Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ut solidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea.
- At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam
- Fore, Thais. Saepe ex huiusmodi re quapiam et
- Malo principio magna familiaritas
- Conflata est. Quid si hoc quispiam voluit Deus?
- Equidem pol in eam partem accipioque et volo.
- Immo ita quaeso. Unum hoc scito; contumeliae
- Non me fecisse causa sed amoris.
- Scio;
- Et pol propterea magis nunc ignosco tibi.
- Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
- Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam.
- Te quoque iam, Thais, ita me Di bene ament, amo.
- Tum pol tibi ab istoc, hera, cavendum intelligo.
- Non ausim.
- Nihil tibi quicquam credo.
- Desinas.
- Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies:
- Ego me tuae commendo et committo fidei;
- Te mihi patronam capio, Thais; te obsecro.
- Emoriar si non hanc uxorem duxero.
- Tamen si pater—.
- Quid? ah volet, certo scio;
- Civis modo haec sit.