Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Aufugistine?
- Hera, factum.
- Satin id tibi placet?
- Non.
- Credin te impune habiturum?
- Unam hanc noxiam
- Mitte: si aliam admisero umquam, occidito.
- Num meam saevitiam veritus es?
- Non.
- Quid igitur?
- Hanc metui ne me criminaretur tibi.
- Quid feceras?
- Paulum quiddam.
- Eho, paulum, impudens?
- An paulum hoc esse tibi videtur, virginem
- Vitiare civem?
- Conservam esse credidi.
- Conservam? Vix me contineo quin involem in
- Capillum. Monstrum etiam ultro derisum advenit.
- Abin hinc, insana?
- Quid ita vero? debeam,
- Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim;
- Praesertim cium se servum fateatur tuum.
- Missa haec faciamus. Non te lignum, Chaerea,
- Fecisti; nam etsi ego digna hac contumelia
- Sum maxime, at tu indignius qui faceres tamen.
- Neque edepol quid nunc consili capiam scio
- De virgine istac: ita conturbasti mihi
- Rationes omnes, ut eam non possim suis,
- Ita ut aequum fuerat atque ut studui, tradere,