Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid facerem? ita ut tu iusti soli credita est.
- Scelesta lupo ovem commisisti. Dispudet
- Sic mihi data esse verba. Quid illic hominis est?
- Hera mea tace; tace obsecro; salvae sumus:
- Habemus hominem ipsum.
- Ubi is est?
- Hem ad sinistram:
- Viden?
- Video.
- Comprehendi iube quantum potest.
- Quid illo faciemus stulta?
- Quid facias rogas?
- Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens
- Videtur: non est? tum quae eius confidentia est!
CHAEREA. THAIS. PYTHIAS.Ch. Th.
- Apud Antiphonem uterque, mater et pater,
- Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
- Introire possem quin viderent me. Interim
- Dum ante ostium sto, notus mihi quidam obviam
- Venit. Ubi vidi, ego me in pedes quantum queo
- In angiportum quoddam desertum; inde item
- In aliud, inde in aliud: ita miserrimus
- Fui fugitando ne quis me cognosceret.
- Sed estne haec Thais quam video? Ipsa est. Haereo.
- Quid faciam? quid mea autem? quid faciet mihi?
- Adeamus. Bone vir Dore salve. Die mihi,