Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nam quod nos capere oportet haec intercipit.
THAIS. PHAEDRIA. PARMENO.
Th.
  1. Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria
  2. Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit,
  3. Quod heri intromissus non est.
Ph.
  1. Totus Parmeno
  2. Tremo horreoque postquam aspexi hanc.
Pa.
  1. Bono animo es:
  2. Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis.
Th.
  1. Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria?
  2. Quid hic stabas? cur non recta introibas?
Pa.
  1. Caeterum
  2. De exclusione verbum nullum.
Th.
  1. Quid taces?
Ph.
  1. Sane quia vero hae mihi patent semper fores,
  2. Aut quia sum apud te primus.
Th.
  1. Missa istaec face.
Ph.
  1. Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi
  2. Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret,
  3. Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet,
  4. Aut ego istuc abs te factum nihili penderem.
Th.
  1. Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria.
  2. Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
  3. Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit.
Pa.
  1. Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras.
Th.
  1. Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia