Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Bellum, pax rursum. Incerta haec si tu postules
- Ratione certa facere, nihilo plus agas
- Quam si des operam ut cum ratione insanias.
- Et quod nunc tute tecum iratus cogitas,
- "Egone illam quae illum? quae me? quae non? sine modo:
- Mori me malim: sentiet qui vir siem;"
- Haec verba una mehercle falsa lacrimula,
- Quam oculos terendo misere vix vi expresserit,
- Restinguet: et te ultro accusabit: et dabis
- Ei ultro supplicium.
- O indignum facinus! nunc ego et
- Illam scelestam esse et me miserum sentio;
- Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens,
- Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio.
- Quid agas nisi ut te redimas captum quam queas
- Minimo? si nequeas paululo, at quanti queas:
- Et ne te afflictes.
- Itane suades?
- Si sapis:
- Neque praeterquam quas ipse amor molestias
- Habet addas, et illas quas habet recte feras.
- Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas;