Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Te arcessi iussi ausculta.
Ph.
  1. Fiat.
Th.
  1. Dic mihi
  2. Hoc primum, potin est hic tacere?
Pa.
  1. Egone? optime.
  2. Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem:
  3. Quae vera audivi taceo et contineo optime;
  4. Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est;
  5. Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo.
  6. Proin tu, taceri si vis, vera dicito.
Th.
  1. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
Pa.
  1. Potest taceri hoc.
Th.
  1. Ibi tum matri parvulam
  2. Puellam dono quidam mercator dedit
  3. Ex Attica hine abreptam.
Ph.
  1. Civemne?
Th.
  1. Arbitror:
  2. Certum non scimus: matris nomen et patris
  3. Dicebat ipsa: patriam et signa caetera
  4. Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat.
  5. Mercator hoc addebat, e praedonibus
  6. Unde emerat se audisse abreptam e Sunio.
  7. Mater ubi accepit, coepit studiose omnia
  8. Docere, educare ita uti si esset filia.