Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Videre mihi quam dudum!
Py.
  1. Certe tu quidem pol et multo hilarior.
Ch.
  1. Verbum hercle hoc verum est; sine Cerere et Libero friget Venus.
  2. Sed Thais multo antevenit?
Py.
  1. Anne abiit iam a milite?
Ch.
  1. Iamdudum; aetatem: lites sunt inter eos factae maximae.
Py.
  1. Nihil dixit ut sequerere sese?
Ch.
  1. Nihil, nisi abiens mihi innuit.
Py.
  1. Eho, nonne id sat erat?
Ch.
  1. At nescibam id dicere illam; nisi quia
  2. Correxit miles quod intellexi minus: nam me extrusit foras.
  3. Sed eccam ipsam: miror ubi ego huic anteverterim.
THAIS. CHREMES. PYTHIAS.
Th.
  1. Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam a me eripiat. Sine veniat.
  2. Atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico effodientur.
  3. Usque adeo ego illius ferre possum ineptias et magnifica verba,
  4. Verba dum sint: verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.
Ch.
  1. Thais, ego iam dudum hic adsum.
Th.
  1. O mi Chreme, te ipsum exspectabam.
  2. Scin tu turbam hanc propter te esse factam, et adeo ad te attinere hanc
  3. Omnem rem?
Ch.
  1. Ad me? qui, quaeso, istuc?
Th.
  1. Quia, dum tibi sororem studeo
  2. Reddere et restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa.
Ch.
  1. Ubi ea est?
Th.
  1. Domi apud me.
Ch.
  1. Hem, quid est?
Th.
  1. Educta ita uti teque illaque dignum est.
Ch.
  1. Quid ais?
Th.
  1. Id quod res est.
  2. Hanc tibi dono do, neque repeto pro illa quicquam abs te preti.
Ch.
  1. Et habetur et referetur, Thais, a me ita uti merita es gratia.