Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Mirum ni tu credas quod iste dicit: quid agam nescio.
  2. Heus, negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpere
  3. Verum? vidistin fratrem Chaeream?
Do.
  1. Non.
Ph.
  1. Non potest sine
  2. Malo fateri, video: sequere hac: modo ait, modo negat.
  3. Ora me.
Do.
  1. Obsecro te vero, Phaedria.
Ph.
  1. I intro nunc iam.
Do.
  1. Oi, ei.
Ph.
  1. Alio pacto honeste quo modo hinc abeam nescio.
  2. Actum est, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.
Py.
  1. Parmenonis tam scio esse hanc technam quam me vivere.
Dor.
  1. Sic est.
Py.
  1. Inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
  2. Sed nunc quid faciendum censes, Dorias?
Dor.
  1. De istac rogas
  2. Virgine?
Py.
  1. Ita: utrum taceamne an praedicem? Dor. Tu pol, si sapis,
  2. Quod scis nescis, neque de eunucho, neque de vitio virginis:
  3. Hac re et te omni turba evolves, et illi gratum feceris.
  4. Id odio dic, abisse Dorum.
Py.
  1. Ita faciam.
Dor.
  1. Sed videon Chremem?
  2. Thais iam aderit.
Py.
  1. Quid ita?
Dor.
  1. Quia cum inde abeo, iam tum inceperat
  2. Turba inter eos.
Py.
  1. Aufer aurum hoc: ego scibo ex hoc quid siet.
CHREMES. PYTHIAS.
Ch.
  1. At at! data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.
  2. Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius!
  3. Postquam surrexi, neque pes neque mens satis suum officium facit.
Py.
  1. Chreme!