Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. At enim cave ne prius quam hanc a me accipias, amittas Chreme;
  2. Nam haec ea est quam miles a me vi nunc ereptum venit.
  3. Abi tu, cistellam, Pythias, domo effer cum monumentis.
Ch.
  1. Viden tu illum, Thais—
Py.
  1. Ubi sita est?
TA.
  1. In risco. Odiosa cessas?—
Ch.
  1. Militem secum ad te quantas copias adducere?
  2. Atat.
Th.
  1. Num formidolosus obsecro es, mi homo?
Ch.
  1. Apage sis:
  2. Egon formidolosus? nemo est hominum qui vivat minus.
Th.
  1. Atque ita opus est.
Ch.
  1. Ah, metuo qualem tu me esse hominem existimes.
Th.
  1. Immo hoc cogitato; quicum res tibi est peregrinus est,
  2. Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens.
Ch.
  1. Scio istuc. Sed tu quod cavere possis stultum admittere est.
  2. Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
  3. Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum.
  4. Volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac.
Th.
  1. Mane.
Ch.
  1. Melius est.
Th.
  1. Mane.
Chl.
  1. Omitte; iam adero.
Th.
  1. Nihil opus est istis, Chreme:
  2. Hoc modo die, sororem illam tuam esse, et te parvam virginem
  3. Amisisse; nunc cognosse. Signa ostende.
Py.
  1. Adsunt.
Th.
  1. Cape.
  2. Si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin?
Ch.
  1. Probe.
Th.
  1. Fac animo haec praesenti dicas.
Ch.
  1. Faciam.
Th.
  1. Attolle pallium.
  2. Perii! huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.