Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Eho tu! emine ego te?
- Emisti.
- Iube, mihi denuo
- Respondeat.
- Roga.
- Venistine hodie ad nos? negat.
- At ille alter venit, annos natus sedecim,
- Quem secum adduxit Parmeno.
- Age dum, hoc mihi expedi
- Primum: istam quam habes unde habes vestem? taces?
- Monstrum hominis! non dicturus es?
- Venit Chaerea.
- Fraterne?
- Ita.
- Quando?
- Hodie.
- Quam dudum?
- Modo.
- Quicum?
- Cum Parmenone.
- Norasne eum prius?
- Non; nec quis esset umquam audieram dicier.
- Unde igitur fratrem meum esse scibas?
- Parmeno
- Dicebat eum esse: is dedit mihi hanc vestem.
- Occidi.
- Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras.
- Iam satis credis sobriam esse me, et nihil mentitam tibi?
- Iam satis certum est virginem vitiatam esse?
- Age nunc bellua
- Credis huic quod dicit?
- Quid isti credam? res ipsa indicat.
- Concede istuc paululum: audin? etiam nunc paululum: sat est.
- Dicdum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi?
- Factum.
- Et ea est indutus?
- Factum.
- Et pro te huc deductus est?
- Ita.
- Iupiter magne, o scelestum atque audacem hominem!
- Vae mihi!
- Etiam nunc non credis indignis nos esse irrisas modis?