Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid huc tibi reditio est? vestis quid mutatio?
- Quid narras? Paulum si cessassem, Pythias,
- Domi non offendissem; ita iam ornarat fugam.
- Habesne hominem amabo?
- Quidni habeam?
- Factum bene!
- Istuc pol vero bene.
- Ubi est?
- Rogitas? non vides?
- Videam? obsecro quem?
- Hunc scilicet.
- Quis hic est homo?
- Qui ad vos deductus hodie est.
- Hunc oculis suis
- Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
- Non vidit?
- An tu hunc credidisti esse, obsecro,
- Ad nos deductum?
- Namque alium habui neminem.
- Au!
- Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille erat
- Honesta facie et liberali.
- Ita visus est
- Dudum, quia varia veste exornatus fuit:
- Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet.
- Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet.
- Ad nos deductus hodie est adolescentulus,
- Quem tu videre vero velles, Phaedria.
- Hic est vetus, victus, veternosus senex,
- Colore mustelino.
- Hem, quae haec est fabula?
- Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam.