Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ehem, Phaedria, ego quem quaeram? ine hinc quo dignus es cum donis tuis
- Tam lepidis?
- Quid istuc est rei?
- Rogas me? Eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!
- Virginem, herae quam dono dederat miles, vitiavit.
- Quid ais?
- Perii.
- Temulenta es.
- Utinam sic sient qui mihi male volunt.
- Au, obsecro, mea Pythias, quid istuc nam monstri fuit?
- Insanis: qui istuc facere eunuchus potuit?
- Ego illum nescio
- Qui fuerit: hoc quod fecit res ipsa indicat.
- Virgo ipsa lacrimat, neque cum rogites quid sit, audet dicere.
- Ille autem bonus vir nusquam apparet. Etiam hoc misera suspicor,
- Aliquid domo abeuntem abstulisse.
- Nequeo mirari satis
- Quo ille abire ignavus possit longius; nisi si domum
- Forte ad nos rediit.
- Vise amabo num sit.
- Iam faxo scies.
- Perii! obsecro tam infandum facinus, mea tu, ne audivi quidem.
- At pol ego amatores mulierum esse audieram eos maximos,
- Sed nihil potesse; verum miserae non in mentem venerat;
- Nam illum aliquo conclusissem, neque illi commisissem virginem.
PHAEDRIA. DORUS. PYTHIAS. DORIAS.Ph. Do. Ph.
- Exi foras, sceleste: at etiam restitas
- Fugitive? prodi, male conciliate.
- Obsecro.
- Oh,
- Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex.