Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Aliam rem ex alia cogitare, et ea omnia in
- Peiorem partem. Quid opus est verbis? dum haec puto
- Praeterii imprudens villam: longe iam abieram
- Cum sensi: redeo rursum, male vero me habens.
- Ubi ad ipsum veni diverticulum, constiti.
- Occepi mecum cogitare: "Hem! biduum hic
- Manendum est soli sine illa? quid tum postea?
- Nihil est: quid? nihil? si non tangendi copia est,
- Eho, ne videndi quidem erit? si illud non licet,
- Saltem hoc licebit. Certe extrema linea
- Amare haud nihil est." Villam praetereo sciens.
- Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?
PYTHIAS. PHAEDRIA. DORIAS.Py. Ph. Py. Ph. Py. Ph.
- Ubi ego illum scelerosum misera atque impium inveniam? aut ubi quaeram?
- Hocine tam audax facinus facere esse ausum?
- Perii! hoc quid sit vereor.
- Quin etiam insuper scelus, postquam ludificatus est virginem,
- Vestem omnem miserae discidit; tum ipsam capillo conscidit.
- Hem.
- Qui nunc si detur mihi,
- Ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico.
- Nescio, quid profecto absente nobis turbatum est domi.
- Adibo. Quid istuc? quid festinas? aut quem quaeris, Pythias?