Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nullum est iam dictum, quod non dictum sit prius.
  2. Quare aequum est vos cognoscere atque ignoscere
  3. Quae veteres factitarunt si faciunt novi.
  4. Date operam, et cum silentio animadvertite,
  5. Ut pernoscatis quid sibi Eunuchus velit.
PHAEDRIA. PARMENO.
Ph.
  1. Quid igitur faciam? non eam? ne nunc quidem
  2. Cum arcessor ultro? an potius ita me comparem
  3. Non perpeti meretricum contumelias?
  4. Exclusit: revocat. Redeam? non, si me obsecret.
Pa.
  1. Si quidem hercle possis, nihil prius neque fortius:
  2. Verum si incipies, neque pertendes naviter,
  3. Atque ubi pati non poteris, cum nemo expetet,
  4. Infecta pace, ultro ad eam venies, indicans
  5. Te amare et ferre non posse, actum est: ilicet:
  6. Peristi. Eludet, ubi te victum senserit.
  7. Proin tu dum est tempus etiam atque etiam cogita,
  8. Here, quae res in se neque consilium neque modun
  9. Habet ullum eam consilio regere non potes.
  10. In amore haec omnia insunt vitia; iniuriae,
  11. Suspiciones, inimicitiae, indutiae,