Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Bene dixti: at mihi istuc non in mentem venerat.
Gn.
  1. Ridiculum: non enim cogitaras: caeterum
  2. Idem hoc tute melius quanto invenisses Thraso!
THAIS. THRASO. PARMENO. GNATHO. PYTHIAS.
Th.
  1. Audire vocem visa sum modo militis.
  2. Atque eccum. Salve mi Thraso.
Thr.
  1. O Thais mea,
  2. Meum suavium, quid agitur? ecquid nos amas
  3. De fidicina istac?
Pa.
  1. Quam venuste! quod dedit
  2. Principium adveniens.
Th.
  1. Plurimum merito tuo.
Gn.
  1. Eamus ergo ad coenam: quid stas?
Pa.
  1. Hem alterum:
  2. Abdomini hunc natum dicas.
Thr.
  1. Ubi vis, non moror.
Pa.
  1. Adibo, atque adsimulabo quasi nunc exeam.
  2. Ituran Thais quopiam es?
Th.
  1. Ehem! Parmeno,
  2. Bene fecisti: hodie itura.
Pa.
  1. Quo?
Th.
  1. Quid? hunc non vides?
Pa.
  1. Video et me taedet: ubi vis dona adsunt tibi
  2. A Phaedria.
Thr.
  1. Quid stamus? cur non imus hinc?
Pa.
  1. Quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
  2. Dare huic quae volumus, convenire et colloqui.
Thr.
  1. Perpulchra credo dona haud nostris similia.
Pa.
  1. Res indicabit. Heus, iubete istos foras
  2. Exire quos iussi ocius: procede tu huc.