Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- At te Di perdant.
- Quid ille, quaeso?
- Perditus.
- Risu omnes qui aderant emoriri: denique
- Metuebant omnes iam me.
- Non iniuria.
- Sed heus tu, purgone ego me de istac Thaidi,
- Quod ear me amare suspicata est?
- Nihil minus.
- Immo auge magis suspicionem.
- Cur?
- Rogas?
- Scin? si quando illa mentionem Phaedriae
- Facit, aut si laudat, te ut male urat.
- Sentio.
- Id ut ne fiat haec res sola est remedio.
- Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
- Continuo: si quando illa dicet, "Phaedriam
- Commissatum intromittamus:" tu, "Pamphilam
- Cantatum provocemus." Si laudabit haec
- Illius formam, tu huius contra. Denique
- Par pro pari referto, quod eam mordeat.
- Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.
- Quando illud quod tu das exspectat atque amat,
- Iam dudum te amat, iam dudum illi facile fit
- Quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
- Fructum ne quando iratus tu alio conferas.