Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ex Aethiopia est usque haec.
Thr.
  1. Hic sunt tres minae.
Gn.
  1. Vix.
Pa.
  1. Ubi tu es Dore? accede huc. Hem eunuchum tibi,
  2. Quam liberali facie, quam aetate integra!
Th.
  1. Ita me Di ament honestus est.
Pa.
  1. Quid tu ais, Gnatho?
  2. Numquid habes quod contemnas? quid tu autem Thraso?
  3. Tacent; satis laudant. Fac periclum in literis,
  4. Fac in palaestra, in musicis: quae liberum
  5. Scire aequum est adolescentem solertem dabo.
Thr.
  1. Ego illum eunuchum, si opus siet, vel sobrius.
Pa.
  1. Atque haec qui misit non sibi soli postulat
  2. Te vivere, et sua causa excludi caeteros;
  3. Neque pugnas narrat; neque cicatrices suas
  4. Ostentat; neque tibi obstat, quod quidam facit:
  5. Verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
  6. Ubi tempus tibi erit, sat habet si tun recipitur.
Thr.
  1. Apparet servum hunc esse domini pauperis
  2. Miserique.
Gn.
  1. Nam hercle nemo posset, sat scio,
  2. Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
Pa.
  1. Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto
  2. Homines; nam qui huic animum assentari induxeris,