Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Mordere clanculum: ego non flocci pendere.
- Illi invidere misere: verum unus tamen
- Impense, elephantis quem Indicis praefecerat.
- Is ubi molestus magis est, "Quaeso," inquam, "Strato,
- Eone es ferox quia habes imperium in belluas?"
- Pulchre mehercle dictum, et sapienter. Papae!
- Iugularas hominem. Quid ille?
- Mutus ilico.
- Quidni esset?
- Di vestram fidem! hominem perditum
- Miserumque, et illum sacrilegum.
- Quid illud Gnatho
- Quo pacto Rhodium tetigerim in convivio,
- Numquam tibi dixi?
- Numquamn: sed narra, obsecro.
- Plus millies audivi.
- Una in convivio
- Erat hic quem dico Rhodius adolescentulus.
- Forte habui scortum: coepit ad id alludere,
- Et me irridere. "Quid agis," inquam, "homo impudens?
- Lepus es, et pulpamentum quaeris?"
- Ha, ha, he.
- Quid est?
- Facete, lepide, laute; nihil supra.
- Tuumne, obsecro te, hoc dictum erat? vetus credidi.
- Audieras?
- Saepe; et fertur in primis.
- Meum est.
- Dolet dictum imprudenti adolescenti et libero.