Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Magnas vero agere gratias Thais mihi?
- Ingentes.
- Ain tu? laeta est?
- Non tam ipso quidem
- Dono quam abs te datum esse: id vero serio
- Triumphat.
- Huc proviso ut, ubi tempus siet,
- Deducam: sed eccum militem.
- Est istuc datum
- Profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.
- Adverti hercle animum.
- Vel rex semper maximas
- Mihi agebat quidquid feceram; aliis non item.
- Labore alieno magnam partam gloriam
- Verbis saepe in se transmovet qui habet salem,
- Quod in te est.
- Habes.
- Rex te ergo in oculis—
- Scilicet.
- Gestare.
- Vero: credere omnem exercitum,
- Consilia.
- Mirum.
- Tum sicubi eum satietas
- Hominum, aut negoti si quando odium ceperat,
- Requiescere ubi volebat, quasi—nostin?
- Scio:
- Quasi ubi illam exspueret iniseriam ex animo.
- Tenes.
- Tum me convivam solum abducebat sibi.
- Hui!
- Regem elegantem narras.
- Immo sic homo est
- Perpaucorum hominum.
- Immo nullorum arbitror,
- Si tecum vivit.