Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Perfecit sibi ut inspiciendi esset copia.
  2. Magistratus cum ibi adessent occepta est agi.
  3. Exclamat furem non poetam fabulam
  4. Dedisse, et nihil dedisse verborum tamen;
  5. Colacem esse Naevi et Plauti veterem fabulam;
  6. Parasiti personam inde ablatam et militis.
  7. Si id est peccatum, peccatum imprudentia est
  8. Poetae; non qui furtum facere studuerit.
  9. Id ita esse vos iam iudicare poteritis.
  10. Colax Menandri est; in ea est parasitus Colax,
  11. Et miles gloriosus; eas se non negat
  12. Personas transtulisse in Eunuchum suam
  13. Ex Graeca; sed eas fabulas factas prius
  14. Latinas scisse sese id vero pernegat.
  15. Quod si personis iisdem uti aliis non licet,
  16. Qui magis licet currentes servos scribere,
  17. Bonas matronas facere, meretrices malas,
  18. Parasitum edacem, gloriosum militem,
  19. Puerum supponi, falli per servum senem,
  20. Amare, odisse, suspicari? Denique