Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Pro illo te ducam.
- Audio.
- Te esse illum dicam.
- Intelligo.
- Tu illis fruare commodis quibus tu illum dicebas modo;
- Cibum una capias, adsis, tangas, ludas, propter dormias;
- Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.
- Praeterea forma et aetas ipsa est facile ut pro eunucho probes.
- Dixti pulchre: numquam vidi melius consilium dari.
- Age, eamus intro: nunc iam orna me; abduc, duc, quantum otes.
- Quid agis? iocabar equidem.
- Garris.
- Perii: quid ego egi miser?
- Quo trudis? perculeris iam tu me: tibi equidem dico, mane.
- Eamus.
- Pergin?
- Certum est.
- Vide ne nimium calidum hoc sit modo.
- Non est profecto: sine.
- At enim istaec in me cudetur faba.
- Ah!
- Flagitium facimus.
- An id flagitium est, si in domum meretriciam
- Deducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam
- Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis,
- Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur?
- An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis:
- Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent.
- Quid istic? si certum est facere facias: verum ne post conferas
- Culpam in me.
- Non faciam.
- Iubesne?
- Iubeo, cogo, atque impero.
- Numquam defugiam auctoritatem: sequere.