Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Eho Parmeno mi nostin?
Pa.
  1. Novi.
Ch.
  1. Et scis ubi siet?
Pa.
  1. Huc deducta est ad meretricem Thaidem: ei dono data est.
Ch.
  1. Quis is est tam potens cum tanto munere hoc?
Pa.
  1. Miles Thraso,
  2. Phaedriae rivalis.
Ch.
  1. Duras fratris partes praedicas.
Pa.
  1. Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet,
  2. Tum id magis dicas.
Ch.
  1. Quodnam quaeso hercle?
Pa.
  1. Eunuchum.
Ch.
  1. Illumne obsecro
  2. Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?
Pa.
  1. Istune ipsum.
Ch.
  1. Homo quatietur certe cum dono foras.
  2. Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam.
Pa.
  1. Haud diu est.
Ch.
  1. Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi;
  2. Estne ut fertur forma?
Pa.
  1. Sane.
Ch.
  1. At nihil ad nostram hanc.
Pa.
  1. Alia res.
Ch.
  1. Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar.
Pa.
  1. Faciam sedulo ac
  2. Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis?
Ch.
  1. Quo nunc is?
Pa.
  1. Domum,
  2. Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.
Ch.
  1. O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum!
Pa.
  1. Quid ita?
Ch.
  1. Rogitas? Summa forma semper conservam domi
  2. Videbit; colloquetur; aderit una in unis aedibus;
  3. Cibum nonnumquam capiet cum ea; interdum propter dormiet.
Pa.
  1. Quid si nunc tute fortunatus fias?
Ch.
  1. Qua re Parmeno?
  2. Responde.