Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Illum liquet mihi deierare his mensibus
- Sex septem prorsum non vidisse proximis,
- Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit.
- Eho nonne hoc monstri simile est? quid ais?
- Maxime.
- Continuo accurrit ad me quam longe quidem,
- Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.
- "Heus! heus! tibi dico Chaerea," inquit. Restiti.
- "Scin quid ego te volebam?" "Dic." "Cras est mihi
- Iudicium." "Quid tum?" "Ut diligenter nunties
- Patri, advocatus mane mihi esse ut meminerit."
- Dum haec dicit, abiit hora. Rogo numquid velit?
- "Recte," inquit. Abeo. Cum huc respicio ad virginem,
- Illa sese interea commodum huc adverterat
- In hanc nostram plateam.
- Mirum ni hanc dicit modo
- Huic quae data est dono.
- Huc cum advenio nulla erat.
- Comites secuti scilicet sunt virginem.
- Verum: parasitus cum ancilla.
- Ipsa est: ilicet:
- Desine: iam conclamatum est.
- Alias res agis.
- Istuc ago quidem.
- Nostin quae sit? die mihi:
- Aut vidistin?