Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Age, inepte.
- Hoc hercle factum est: fac sis nunc promissa appareant;
- Sive adeo digna res est ubi tu nervos intendas tuos.
- Haud similis virgo est virginum nostrarum quas matres student
- Demissis humeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.
- Si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum.
- Tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas:
- Itaque ergo amantur.
- Quid tua istaec?
- Nova figura oris.
- Papae!
- Color verus, corpus solidum et succi plenum.
- Anni?
- Anni? sedecim.
- Flos ipse.
- Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario
- Fac tradas: mea nihil refert, dum potiar modo.
- Quid? virgo cuia est?
- Nescio hercle.
- Unde est?
- Tantundem.
- Ubi habitat?
- Ne id quidem.
- Ubi vidisti?
- In via.
- Qua ratione amisti?
- Id equidem adveniens mecum stomachabar modo;
- Nec quenquam esse ego hominem arbitror cui magis bonae
- Felicitates omnes adversae sient.
- Quid hoc est sceleris?
- Perii.
- Quid factum est?
- Rogas?
- Patris cognatum atque aequalem Archidemidem,
- Novistin?
- Quidni?
- Is dum sequor hanc fit mihi obviam.
- Incommode hercle.
- Immo enimvero infeliciter;
- Nam incommoda alia sunt cicenda, Parmeno.