Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Miror quid ex Piraeeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.
  2. Non temere est; et properans venit: nescio quid circumspectat.
CHAEREA. PARMENO.
Ch.
  1. Occidi.
  2. Neque virgo est usquam; neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.
  3. Ubi quaeram? Ubi investigem? Quem perconter? Quam insistam viam?
  4. Incertus sum: una haec spes est; ubi ubi est, diu celari non potest.
  5. O faciem pulchramn! deleo omnes dehinc ex animo mulieros.
  6. Taedet quotidianarum harum formarum.
Pa.
  1. Ecce autem alterum!
  2. Nescio quid de more loquitur.
Ch.
  1. O infortunatum senem!
Pa.
  1. Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices
  2. Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies.
Ch.
  1. Ut illum Di Deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est,
  2. Meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum floccifecerim.
  3. Sed eccum Parmenonem: salve.
Pa.
  1. Quid tu es tristis? quidve es alacris?
  2. Unde is?
Ch.
  1. Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsumn eam:
  2. Ita prorsum oblitus sum mei.
Pa.
  1. Qui quaeso?
Ch.
  1. Amo.
Pa.
  1. Hem!
Ch.
  1. Nunc Parmeno te ostendes qui vir sies.
  2. Scis te mihi saepe pollicitum esse; "Chaerea aliquid inveni
  3. Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam;"
  4. Cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum.