Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Suam Thaidem esse.
- Plurima salute Parmenonem
- Summum suum impertit Gnatho. Quid agitur?
- Statur.
- Video.
- Numquidnam quod nolis vides?
- Te.
- Credo; at numquid aliud?
- Quidum?
- Quia tristis es.
- Nihil equidem.
- Ne sis: sed quid videtur
- Hoc tibi mancipium?
- Non malum hercle.
- Uro hominem.
- Ut falsus animi est!
- Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse?
- Hoc nunc dicis,
- Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudo est.
- Sex ego te totos Parmeno hos menses quietum reddam,
- Ne sursum deorsum cursites, neve usque ad lucem vigiles.
- Ecquid beo te?
- Men? papae!
- Sic soleo amicos.
- Laudo.
- Detineo te fortasse: tu profectus alio fueras.
- Nusquam.
- Tum tu igitur paululum da mihi operae: fac ut admittar
- Ad illam.
- Age modo; nunc tibi patent fores hae, quia istam ducis.
- Numquam evocari hinc vis foras?
- Sine biduum hoc praetereat:
- Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus
- Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra.
- Etiam nunc hic stas Parmeno? eho numnam hic relictus custos,
- Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
- Facete dictum: mira vero militi quae placeant.
- Sed video herilem filium minorem huc advenire.