Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul.
- Quicquid dicunt laudo: id rursum si negant, laudo id quoque.
- Negat quis? nego: ait? aio. Postremo imperavi egomet mihi
- Omnia assentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus."
- Scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.
- Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus,
- Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes,
- Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores;
- Quibus et re salva et perdita profueram, et prosum saepe.
- Salutant; ad coenam vocant; adventum gratulantur.
- Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore,
- Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
- Ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi;
- Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsis
- Vocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur.
- Viden otium et cibus quid faciat alienus?
- Sed ego cesso
- Ad Thaidem hanc deducere, et rogitare ad coenam ut veniat?
- Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem video,
- Rivalis servum. Salva res est: nimirum homines frigent.
- Nebulonem hunc certum est ludere.