Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Facie honesta: mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
- Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem.
GNATHO. PARMENO.Gn.
- Di immortales! homini homo quid praestat, stulto intelligens
- Quid interest! hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi.
- Conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis,
- Hominem haud impurum, itidem patria qui abligurierat bona.
- Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum.
- "Quid istuc," inquam, "ornati est?" "Quoniam miser quod habui perdidi. Hem,
- Quo redactus sum! omnes noti me atque amici deserunt."
- Hic ego illum contempsi prae me. "Quid homo," inquam, "ignavissime?
- Itan parasti te, ut spes nulla reliqua in te sit tibi?
- Simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco,
- Qui color, nitor, vestitus, quae habitudo est corporis?
- Omnia habeo, neque quicquam habeo. Nihil cum est nihil defit tamen."
- "At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati
- Possum." "Quid? tu his rebus credis fieri? tota erras via.
- Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.
- Hoc novum est aucupium: ego adeo hanc primus inveni viam.
- Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt,
- Nec sunt: hos consector. Hisce ego non paro me ut rideant;