Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ne istuc tam iniquo patiare animo.
Pa.
  1. Minime; quin effectum dabo.
  2. Sed numquid aliud imperas?
Ph.
  1. Munus nostrum ornato verbis, quod poteris; et istum aemulum,
  2. Quod poteris, ab ea pellito.
Pa.
  1. Memini, tametsi nullus moneas.
Ph.
  1. Ego rus ibo, atque ibi manebo.
Pa.
  1. Censeo.
Ph.
  1. Sed heus tu!
Pa.
  1. Quid vis?
Ph.
  1. Censen posse me offirmare
  2. Et perpeti ne redeam interea?
Pa.
  1. Tene? non hercle arbitror.
  2. Nam aut iam revertere, aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
Ph.
  1. Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam.
Pa.
  1. Vigilabis lassus; hoc plus facies.
Ph.
  1. Ah nihil dicis Parmeno.
  2. Eiicienda hercle haec est mollities animi: nimis me indulgeo.
  3. Tandem non ego illa caream, si sit opus, vel totum triduum?
Pa.
  1. Hui!
  2. Universum triduum? vide quid agas.
Ph.
  1. Stat sententia.
Pa.
  1. Di boni, quid hoc morbi est? adeone homines immutarier
  2. Ex amore ut non cognoscas eundem esse? Hoc nemo fuit
  3. Minus ineptus magis severus quisquam, nec magis continues.
  4. Sed quis hic est qui huc pergit? at at! hic quidem est parasitus Gnatho
  5. Militis: ducit secum una virginem dono huic. Papae!