Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus.
Th.
  1. Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem,
  2. Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
  3. Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio,
  4. Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo
  5. Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria:
  6. Et quicquid huius feci causa virginis
  7. Feci; nam me eius spero fratrem propemodum
  8. Iam repperisse, adolescentem adeo nobilem:
  9. Et is hodie venturum ad me constituit domum.
  10. Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.
PHAEDRIA. PARMENO.
Ph.
  1. Fac ita ut iussi deducantur isti.
Pa.
  1. Faciam.
Ph.
  1. At diligenter.
Pa.
  1. Fiet.
Ph.
  1. At mature.
Pa.
  1. Fiet.
Ph.
  1. Satin hoc mandatum est tibi?
Pa.
  1. Ah!
  2. Rogitare? quasi difficile sit.
  3. Utinam tam aliquid invenire facile possis Phaedria
  4. Quam hoc peribit.