Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Si quisquam est qui placere se studeat bonis
- Quam plurimis et minime multos laedere,
- In his poeta hic nomen profitetur suum.
- Tum si quis est qui dictum in se inclementius
- Existimavit esse, sic existimet,
- Responsum non dictum esse, quia laesit prior,
- Qui bene vertendo, et easdem scribendo male, ex
- Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
- Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit;
- Atque in Thesauro scripsit causamn dicere
- Prius unde petitur aurum quare sit suumn
- Quam ille qui petit unde is sit thesaurus sibi,
- Aut unde in patrium monumentum pervenerit.
- Dehinc ne frustretur ipse se, aut sic cogitet,
- "Defunctus iam sum, nihil est quod dicat mihi;"
- Is ne erret moneo et desinat lacessere.
- Habeo alia multa quae nunc condonabitur;
- Quae proferentur post, si perget laedere
- Ita ut facere instituit. Quam nunc acturi sumus
- Menandri Eunuchum postquam Aediles emerunt,