Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Is venit: postquam sensit me tecum quoque
  2. Rem habere, fingit causas ne det sedulo.
  3. Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
  4. Apud me, ac non id metuat, ne ubi acceperim
  5. Sese relinquam, velle se illam mihi dare;
  6. Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor,
  7. Ad virginem animum adiecit.
Ph.
  1. Etiamne amplius?
Th.
  1. Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria,
  2. Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere:
  3. Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
  4. Restituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem
  5. Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria,
  6. Cupio aliquos parare amicos beneficio meo.
  7. Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.
  8. Sine illum priores partes hosce aliquot dies
  9. Apud me habere. Nihil respondes?
Ph.
  1. Pessima,
  2. Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
Pa.
  1. Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es.
Ph.
  1. At ego nescibam quorsum tu ires: "Parvula
  2. Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua: