Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis."
  2. Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique;
  3. Ego excludor; ille recipitur: qua gratia?
  4. Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc times
  5. Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.
Th.
  1. Ego id timeo?
Ph.
  1. Quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
  2. Num solus ille dona dat? nuncubi meam
  3. Benignitatem sensisti in te claudier?
  4. Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia
  5. Ancillulam relictis rebus omnibus
  6. Quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
  7. Quia solae utuntur his reginae; repperi.
  8. Heri minas viginti pro ambobus dedi:
  9. Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
  10. Ob haec facta abs te spernor.
Th.
  1. Quid istic Phaedria?
  2. Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitror
  3. Id fieri posse maxime, verumtamen,
  4. Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
Ph.
  1. Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres,
  2. "Potius quam te inimicum habeam." Si istuc crederem