Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Sororem plerique esse credebant meam.
- Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite
- Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
- Utrumque hoc falsum est: effluet.
- Qui istuc?
- Quia
- Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit;
- Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
- Ita est: sed sine me pervenire quo volo.
- Interea miles qui me amare occeperat
- In Cariam est profectus: te interea loci
- Cognovi: tute scis postilla quam intumum
- Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia.
- Ne hoc quidem tacebit Parmeno.
- Oh, dubiumne id est?
- Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua est
- Nuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior.
- Is hanc ubi forma videt honesta virginem,
- Et fidibus scire, pretium sperans ilico
- Producit, vendit. Forte fortuna affuit
- Hic meus amicus: emit eam dono mihi,
- Imprudens harum rerum ignarusque omnium.