Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior?
- Nemo hercle quisquam; nam in me plane Di potestatem suam
- Omnem ostendere, cui tam subito tot contigerint commoda.
- Quid hic laetus est?
- O Parmeno mi, O mearum voluptatum omnium
- Inventor, inceptor, perfector; scin me in quibus sim gaudiis?
- Scis Pamphilam meam inventam civem?
- Audivi.
- Scis sponsam mihi?
- Bene, ita me Di ament, factum.
- Audin tu hic quid ait?
- Tum autem Phaedriae
- Meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: una est domus.
- Thais patri se commendavit in clientelam et fidem;
- Nobis dedit se.
- Fratris igitur Thais tota est?
- Scilicet.
- Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pellitur foras.
- Tum tu frater, ubi ubi est, fac quam primum haec audiat.
- Visam domum.
- Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
- Sine dubio opinor.
- Quid commemorem primum aut laudem maxime?
- Illumne qui mihi dedit consilium ut facerem; an me qui ausus sim
- Incipere? an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit;
- Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem?
- An mei patris festivitatem et facilitatem? O Iupiter,
- Serva, obsecro, haec nobis bona.
- Di vestram fidem, incredibilia
- Parmeno modo quae narravit: sed ubi est frater?