Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Gaudeo.
Ch.
  1. Satis credo: nihil est Thaide hac, frater, tua
  2. Dignius quod ametur; ita nostrae omni est fautrix familiae.
Ph.
  1. Mihi illam laudas?
Th.
  1. Perii, quanto minus spei est, tanto magis amo.
  2. Obsecro, Gnatho, in te spes est.
Gn.
  1. Quid vis faciam?
Th.
  1. Perfice hoc
  2. Precibus, pretio, ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem.
Gn.
  1. Difficile est.
Th.
  1. Si quid conlibuit, novi te: hoc si effeceris,
  2. Quodvis donum et praemium a me optato, id optatum feres.
Gn.
  1. Itane?
Th.
  1. Sic erit.
Gn.
  1. Si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus
  2. Te praesente absente pateat; invocato ut sit locus
  3. Semper.
Th.
  1. Do fidem futurum.
Gn.
  1. Accingar.
Ph.
  1. Quem hic ego audio?
  2. O Thraso!
Th.
  1. Salvete.
Ph.
  1. Tu fortasse quae facta hic sient
  2. Nescis.
Th.
  1. Scio.
Ph.
  1. Cur te ergo in his ego conspicor regionibus?
Th.
  1. Vobis fretus.
Ph.
  1. Scin quam fretus? Miles, edico tibi,
  2. Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi,
  3. "Alium quaerebam, iter hac habui," periisti.
Gn.
  1. Heia, haud sic decet.
Ph.
  1. Dictum est.
Gn.
  1. Non cognosco vestrum tam superbum.
Ph.
  1. Sic erit.
Gn.
  1. Prius audite paucis; quod quum dixero, si placuerit,
  2. Facitote.
Ph.
  1. Audiamus.
Gn.
  1. Tu concede paullum istuc, Thraso.
  2. Principio ego vos credere ambos hoc mihi vehementer velim,
  3. Me, huius quicquid facio, id facere maxime causa mea: