Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
  2. Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
  3. An poenitebat flagitii te auctore quod fecisset
  4. Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
  5. Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit
  6. Illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?
Pa.
  1. Hem. Quid dixti, pessima? an mentita es? etiam rides?
  2. Itan lepidum tibi visum est, scelus, nos irridere?
Py.
  1. Nimium.
Pa.
  1. Si quidem istuc impune habueris.
Py.
  1. Verum.
Pa.
  1. Reddam hercle.
Py.
  1. Credo.
  2. Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
  3. Tu iam pendebis, qui stultum adolescentulum nobilitas
  4. Flagitiis, et eundem indicas: uterque exempla in te edent.
Pa.
  1. Nullus sum.
Py.
  1. Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
Pa.
  1. Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
GNATHO. THRASO.
Gn.
  1. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imus? quid inceptas, Thraso?
Th.
  1. Egone? ut Thaidi me dedam, et faciam quod iubeat.
Gn.
  1. Quid est?
Th.
  1. Qui minus quam Hercules servivit Omphalae?
Gn.
  1. Exemplum placet.
  2. Utinam tibi commitigari videam sandalio caput.
  3. Sed fores crepuerunt ab ea.
Th.
  1. Perii. Quid hoc autem est mali?
  2. Hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?