Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Is pro illo eunucho ad Thaidem deductus est.
- Pro eunuchon?
- Sic est: hunc pro moecho postea
- Comprehendere intus, et constrinxere.
- Occidi.
- Audaciam meretricum specta.
- Numquid est
- Aliud mali damnive quod non dixeris
- Reliquum?
- Tantum est.
- Cesso huc introrumpere?
- Non dubium est quin mihi magnum ex hac re sit malum;
- Nisi quia necessus fuit hoc facere, id gaudeo,
- Propter me hisce aliquid esse eventurum mali.
- Nam iam diu aliquam causam quaerebat senex,
- Quamobrem insigne aliquid faceret iis. Nunc repperit.
PYTHIAS. PARMENO.Py. Pa. Py. Pa. Py. Pa. Py. Pa. Py.
- Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenire
- Mihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
- Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam.
- Quid hoc autem est?
- Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
- Sed ubi, obsecro, is est?
- Me quaerit haec.
- Atque eccum video: adibo.?
- Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin?
- Perii.
- Defessa iam sum misera te ridendo.
- Quid ita?
- Rogitas?
- Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah,
- Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus.