Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Adeon rem rediisse ut periculum etiam fame mihi sit, Syre?
Sy.
  1. Modo liceat vivere, est spes—
Cl.
  1. Quae?
Sy.
  1. nos esurituros satis.
Cl.
  1. Irrides in re tanta, neque me quicquam consilio adiuvas?
Sy.
  1. Immo et ibi nunc sum, et usque id egi dudum, dum loquitur pater;
  2. Et, quantum ego intelligere possum—
Cl.
  1. Quid?
Sy.
  1. non aberit longius.
Cl.
  1. Quid id ergo?
Sy.
  1. Sic est, non esse horum te arbitror.
Cl.
  1. Quid istuc, Syre?
  2. Satin sanus es?
Sy.
  1. Ego dicam quod mihi in mentem: tu diiudica.
  2. Dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio
  3. Quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant: nunc filia
  4. Postquam est inventa vera, inventa est causa qua te expellerent.
Cl.
  1. Est verisimile.
Sy.
  1. An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?
Cl.
  1. Non arbitror.
Sy.
  1. Nunc aliud specta: matres omnes filiis
  2. In peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
  3. Solent esse: id non fit.
Cl.
  1. Verum dicis: quid nunc faciam, Syre?
Sy.
  1. Suspicionem istanc ex illis quaere; rem profer palam:
  2. Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, aut
  3. Scibis cuius sis.
Cl.
  1. Recte suades; faciam.
Sy.
  1. Sat recte hoc mihi
  2. In mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs erit
  3. Tam facillime patris pacem in leges conficiet suas.
  4. Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae.