Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum est
- Miror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam:
- Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo.
SOSTRATA. CHREMES.So. Ch. So. Ch. So. Ch. So. Ch. So. Ch. So. Ch. So. Ch. So. Ch.
- Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali:
- Idque adeo miror quomodo
- Tam ineptum quicquam tibi in mentem venire, mi vir, potuerit.
- Oh, pergin mulier esse? Nullamne ego rem unquam in vita mea
- Volui quin tu in ea re mihi fueris adversatrix, Sostrata?
- At si rogitem iam, quid est quod peccem, aut quamobrem hoc faciam, nescias:
- In qua re nunc tam confidenter restas, stulta.
- Ego nescio?
- Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum haec eadem oratio.
- Oh, iniquus es, qui me tacere de re tanta postules.
- Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
- Facies?
- Verum.
- Non vides quantum mali ex ea re excites?
- Subditum se suspicatur.
- Subditum, ain tu?
- Certe sic erit, inquam, mi vir.
- Confitere tuum non esse.
- Au obsecro te, istuc inimicis siet.
- Egon confitear meum non esse filium qui sit meus?
- Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum?
- Quod filia est inventa?
- Non; sed, quod magis credendum siet,
- Id quod est consimilis moribus,