Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Hic patrem adstare aibas?
Me.
  1. Eccum.
Ch.
  1. Quid me incusas, Clitipho?
  2. Quicquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
  3. Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentia
  4. Quae essent prima habere, neque consulere in longitudinem,
  5. Cepi rationem ut neque egeres, neque ut haec posses perdere.
  6. Ubi cui decuit primo tibi non licuit per te mihi dare,
  7. Abii ad proximos qui erant tibi; eis commisi et credidi:
  8. Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho;
  9. Victus, vestitus, quo in tectum te receptes.
Cl.
  1. Hei mihi !
Ch.
  1. Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
Sy.
  1. Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens !
Cl.
  1. Emori cupio.
Ch.
  1. Prius quaeso disce quid sit vivere:
  2. Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
Sy.
  1. Here, licetne?
Ch.
  1. Loquere.
Sy.
  1. At tuto?
Ch.
  1. Loquere.
Sy.
  1. Quae ista est pravitas,
  2. Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic?
Ch.
  1. Ilicet.
  2. Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi
  3. Nec precatorem pararis.
Sy.
  1. Quid agis?
Ch.
  1. Nihil succenseo,
  2. Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi.
Sy.
  1. Abiit; vah, rogasse vellem.
Cl.
  1. Quid?
Sy.
  1. Unde mihi peterem cibum:
  2. Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo.