Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium,
  2. Me mea omnia bona doti dixisse illi.
Me.
  1. Quam rem agis?
Ch.
  1. Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul,
  2. Quamobrem id faciam.
Me.
  1. Quin ego vero quamobrem id facias nescio.
Ch.
  1. Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia
  2. Diffluit, retundam, redigam ut quo se vertat nesciat.
Me.
  1. Quid agis?
Ch.
  1. Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem.
Me.
  1. Sino.
  2. Itane vis?
Ch.
  1. Ita.
Me.
  1. Fiat.
Ch.
  1. Age iam uxorem ut arcessat paret.
  2. Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur.
  3. Sed Syrum.
Me.
  1. Quid eum?
Ch.
  1. Egone? si vivo, adeo exornatum dabo,
  2. Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei;
  3. Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat.
  4. Non, ita me Di ament, auderet haec facere viduae mulieri,
  5. Quae in me fecit.
CLITIPHO. MENEDEMUS. CHREMES. SYRUS.
Cl.
  1. Itane tandem quaeso, Menedeme, ut pater
  2. Tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?
  3. Quodnam ob facinus? quid ego tantum sceleris admisi miser?
  4. Vulgo faciunt.
Me.
  1. Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius,
  2. Cui fit; verum ego haud minus aegre patior. Id qui nescio,
  3. Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.